monumenta.ch > Plinius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 19
{VI} branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinet, ballaenis a fronte, delphinis a dorso. et vituli marini, quae vocant phocas, spirant ac dormiunt in terra; item testudines, de quibus mox plura.